Kitap 19
10.4
Moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam, perpetuamque fore spopondit,spopondit, E, Bentley, Haupt; spondit, V. dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae, frumentis horrea referserunt.
11.1
Inter haec ita ambigua, Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem, permovebant nuntii metuendi et graves, indicantes id quod tune magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis avitisque sedibus dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis locis quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne (ut sunt versabiles) aliquid molirentur inicum,inicum Haupt; incon, V1; incum, V2. regiones confines limitibus occupasse, vagarique licentius genuine more (ni pellerentur,) omnia turbaturos.
11.2
Quae superbius incitanda prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus, aestate nuper emensa, similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tune per Illyricum praefecturam, necessaria cuncta, vel ante tempus coacta, sine ullius dispendiis affluebant.