Kitap 19
8.2
Et diu cruentum proelium stetit, nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione, cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata moles illa nostrorum, velut terrae quodam tremore quassataquassata, EW2G; quasina, V. procubuit, et tamquam itinerario aggere, vel superposito ponte, complanatum spatium, quod inter murummurum, G; muros, Kiessling; murorum, V; murorum ambitum, Her. congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum, nullis obicibus impeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessavit.cessauit, Clark; cessabat, EBG; cessabit, V.
8.3
Concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis impedientibus alios, audacia hostium ipso successu crescebat.
8.4
Accitis igitur regis imperio proeliatoribusproeliatoribus, vulgo; praedatoribus, V. oppilatae, Gronov. pater; universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilataeoppletae, W2; appellate, V. sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta, cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et imbelles sine sexus discrimine truncabantur.