Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 19

7.6 Et tandem multa versantibus nobis, sedit consilium quod tutius celeritas fecit, quattuor eisdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione, caute (quod artis est difficillimae) collocantur, lux nobis advenit maestissima, Persarum manipulos formidatos ostentans, adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore immanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.
7.7 Cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi lapides iacti,iacti Pet.; acti, V. dissolutis turrium coagmentis, ballistas earumque tortores ita fudere praecipites, ut quidam citra vulnerum noxas, aliiaii, V; at, Mommsen; sola, Her. obtriti magnitudine ponderum interirent, elephantis vi magna propulsis, quos flammis coniectis undique circumnexos, iam corporibus tactis, gradientesque retrosus regereregere, W2, Val.; retinere, NBG; retere, V. magistri non poterant, postquepost quae, Pet. exustis operibus, nulla quies certaminibus data.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi