Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 19

6.7 Inter haec Galli morarum impatientes, securibus gladiisque succincti, patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et inluni,inluni, edd. before Lind.; interlunio, Corn.; interluni, V. orantes caeleste praesidium, ut propitium adesset et libens. Atque ipsum spiritum reprimentes, cum prope venissent, conferti valido cursu, quibusdam stationariis interfectis, exteriores castrorum vigiles (ut in nullo tali metu) sopitos obtruncant, etobtruncant et, Her.; obstrunccatis, V.2 supervenire ipsi regiae (si prosperior iuvisset eventus) occulte meditabantur.
6.8 Verum audito licet levi reptantiumleui reptantium, Haupt; reue temp dentium, V. sonitu, gemituque caesorum, discusso somno excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante, steterunt milites vestigiis fixis, progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde videbatur,videbatur, added by Clark. expergefactis quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae.
6.9 Contra Galli corporum robore, audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam, et concurrentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente, evadere festinabant, et velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium, discedebant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi