Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 19

6.4 Utque dentataedentatae, G; tentate, V (tentatae, def. Val.); ut retentatae, Bentley. in caveis bestiae, taetro paedore acerbius efferatae, evadendi spe repagulis versabilibus illiduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis, nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi, structoresque aggerum confossisconfossis, Lind.; confusis, VG. quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.
6.5 Inopes nos consilii, et quid opponi deberet saevientibus ambigentes, id potissimum aegre eisdem assentientibus, tandem elegimus, ut quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati, custodias aggredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis, pergerent prorsus. Apparebat enim eos (si impetrassent) strages maximas edituros.
6.6 Quae dum parantur, per varia certaminum genera defensabantur acriter muri, laboribus et vigiliis, et tormentis, ad emittenda undique saxa telaque dispositis. Duo tamen aggeres celsi Persarum peditum manu, e regione et ex pugnaculoe regione et ex pugnaculo, Her.; erecti et expugnatio, V. civitatis, struebanturstruebantur, Clark; struebatur, V. operibus lentis, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae celsitudinis aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi