Kitap 18
2.8
Alamanni tamen omnes quos petebat exercitus, confine periculum cogitantes, Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter, ut a transitu Romanos arceret. Eius enim pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant. Quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitude venit prope Mogontiacum, prohibitura viribus magnis exercitum, ne transmitteret flumen.
2.9
Gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe, pons cum multorum discrimine iungeretur iriHac. ind. Her., Clark; iri, added by Val., ni by T2; no lac. in V. in locum ad compaginandum pontem aptissimum.
2.10
Quod hostes sollertissime contemplati, per contrarias ripas leniter incedentes, ubi nostros figere tentoria, procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes, custodientes pervigili studio, ne transitus temptaretur.
2.11
Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati, et asscito Lupicino in consilium, Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expedites, quid agi quove iri deberet penitus ignorantes.