Kitap 18
8.12
Hic mixti cum Persis, eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus, ita conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta, reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me quidam, discriminate capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.
8.13
Et licet multiplicia tela, per tormentorum omnia genera, volarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam civitatem civitatem, added by Corn. ingressus, refertam inveni, confluente ex finitimis virili et muliebri secus. Nam et casu illis ipsis diebus, in suburbanis peregrina commercia, circumacto anno solita celebrari,celebrari (i corr. from um), V; celebrare, G. Langen, Mommsen. multitude convenarum augebat agrestium.
8.14
Interea sonitu vario cuncta miscentur, partim amissos gementibus, aliis cum exitio sauciis, multis caritates diversas, quas prae angustiis videre non poterant, invocantibus.
9.1
Hanc civitatem olim perquam brevem, Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum, fecit hostibus formidatam, suoque nomine voluit appellari.