Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 18

8.5 Denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum, temere procursantes, et urgente utraque parte, Antoninus ambitiosius ambitiosius, Mommsen; ambitiosum, V. 2 praegrediens agmen,agmen, Her.; agmini, Mommsen; agmina bursicino, V. ab Ursicino agnitus, et obiurgatorio sonu vocis increpitus, proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summisummi, Damsté; summo, V. ferebat honoris insigne, desiluit equo, curvatisque membris, humum vultu paene contingens, salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.
8.6 Et Ignosce mihi inquit amplissime comes, necessitate non voluntate ad haec quae novinovi, HBG; moui, Kellerbauer, Eyssen.; nonis, V. scelesta, prolapso; egere me praecipitem iniquiiniqui, Haupt; inquit, EBG; inquid, V. flagitatores, ut nosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna, propugnans miseriis meis, potuit refragari. Simul haec dicens, e medio prospectu abscessit, non aversus, sed dum evanesceret, verecunde retrogradiens et pectus ostentans.
8.7 Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebant editiora collis exclamant, aliam cataphractorum multitudinem equitum pone visam, celeritate quam maxima propinquare.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi