Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 18

7.3 Extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum, Mesopotamiae ducem, rectoremque provinciae tunetunc after Cassianum, Giinther, Mommsen; after prouinciae, V. Euphronium, compulsuri agrestes cum familiis et pecoribus universis ad tutiora transire,transire compelli et, VEBG, Bentley (confestim, Pet.). et agiliter deseri Carras, oppidum invalidis circumdatum muris; super his campos omnes incendi, ne pabulorum suppeteret copia.
7.4 Et imperatis sine mora completis, iniecto igni furentis elementi vis maxima, frumenta omnia cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten, ab ipsis marginibus Tigridis, nihil viride cerneretur. Tune exustae sunt ferae complures, maximeque leones, per ea loca saevientes immaniter, consumi vel caecari sueti paulatim hoc modo.
7.5 Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, clementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. At ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis, vapore sideris et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. Et quoniam oculos, quasi umida et lucentia membra, eaedem appetunt volucres, palpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones, cruciati diutius, aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, immanius efferascunt; quod ni fieret, universus oriens huius modi bestiis abundaret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi