Kitap 18
6.16
Hoc extracti periculo, cum ad nemorosum quendam locum vineis arbustisque pomiferis consitum, Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedere vocabulum gelidi, dilapsisdilapsis, Cornelissen; lapsis, V. accolis omnibus, solum in remoto secessu latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore, ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, intentatur, suggested by Clark, c.c. pandit rerum integram fidem, docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma, vindictam quondam commissi facinoris timens, ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata, sortita coniuge liberisque susceptis, speculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse. At nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire quae didicerat perlaturum. Post haec, adiectis quae agi in parte diversa norat, occiditur.
6.17
Proinde curarum crescente sollicitudine, inde passibus citis Amidam pro temporis copia venimus, civitatem postea secutis cladibus inclutam. Quo reversis exploratoribus nostris, in vaginae internis notarum figuris membranam repperimus scriptam, a Procopio ad nos perferri mandatam, quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi, haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis, sensuque intellecto scriptorum, excitaretur materia funestissima.