Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 18

6.12 Nam cum AbdigildumAbdigildum, Her.; Abdigidum, G; abdigitdum, V. quendam tribunum, fugientem cum calone ala sequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino servum deprehensum, cum ego rapido ictu transirem, interrogassent, quisnam provectusprovectus, Val.; profectus, V. sit iudex, audissentque Ursicinum paulo ante urbem ingressum, montem Izalam petere; occiso indice in unum quaesiti complures nos irrequietis cursibus sectabantur.
6.13 Quos cum iumenti agilitate praegressus, apud Amudin munimentum infirmum, dispersis per pabulum equis, recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio, et summitatibus sagi contortis elatius, adesse hostes signo solito demonstrabam, eisdemque iunctus impetu communi ferebar, equo iam fatiscente.
6.14 Terrebat autem nos plenilunium noctis, et planities supina camporum, nulla (si occupasset artior casus,) latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles visebatur.
6.15 Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade, et circumligata ne rueret, iumentum solum quod eam vehebat solutum, sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus, ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti, Persae credentes, eum tenerent potissimum cursum; quod ni fuisset praevisum, circumventi et capti, sub dicionem venissemus hostilem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi