Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 18

6.1 Sub eisdem fere diebus, Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus, et Ciliciae fines ingressus, decessori suo principis litteras dedit, hortantis ut ad comitatum dignitate afficiendus superiore citius properaret, eo necessitatum articulo, quo etiam si apud Thulen moraretur Ursicinus, acciri eum magnitude rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae veteris et longo usu bellandi artis Persicae scientissimum.
6.2 Quo rumore provinciis percitis, ordines civitatum et populi, decretis et acclamationibus densis, iniecta manu detinebant paene publicum defensorem, memores quod relictus ad sui tutelam, cum inerti et umbratili milite, nihil amiserat per decennium; simul metuentes saluti, quod tempore dubio, remoto illo advenisse hominem compererant inertissimum.
6.3 Credimus (neque enim dubium est) per aerios tramites Famam praepetem volitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summa proponebaturproponebatur, Lind.; praeponebatur, V. ; et multis ultro citroque deliberatis, placuit Antonino suadente, ut Ursicino procul amoto, despectoque duce novello,duce novello, transposui c.c.; n.d., V. posthabitis civitatum perniciosis obsidiis, perrumperetur Euphrates, ireturque prorsus, ut occupari possint provinciae, fama celeritate praeventa, omnibus ante bellis (nisi temporibus Gallieni,) intactae, paceque longissima locupletes, cuius rei prosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi