Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 18

4.4 Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent. Et brevi iussa fecerunt.
4.5 Horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis, memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege, qua minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum; quod ni contigisset, quis eorum ferret examina, quorum raritasraritas, Boxh.; paritas, V. difficile toleratur?
4.6 Actum est tamen cautius, ne (ut fingebat) rursus accitus idem Ursicinus, metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.
4.7 Haec operientibus illis, et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus, repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis.certis, Val.; contextis, Petschenig; concertis, V. Quos docebit orationis progrediens textus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi