Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 17

3.1 Quia igitur plurimae gentes vi maiore collaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans, sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur. Dumque per indutias, licet negotiosas et breves, aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.
3.2 Cumque Florentius praefectus praetorio, cuncta permensus (ut contendebat,) quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.
3.3 Norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera, saepe ad ultimam egestatem provincias contrusisse,contrusisse, Bentley; conduxisse, Mommsen; contrax. quae res (ut docebitur postea,) penitus evertit Illyricum.
3.4 Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante, se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens, scrupulose computando et vere, docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi