Kitap 17
1.14
Hoc memorabili bello, comparando quidem Punicis et Teutonicis, sed dispendiis rei Romanae peracto levissimis, ut faustus Caesar exultabat et felix; credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat, quam damnatorum sorte (sicut sperabat,) ut frater Gallus occidi, ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.
2.1
Quibus ut in tali re compositis firmiter, ad sedes revertens hibernas, sudorum reliquias repperit tales. Remos Severus magister equitum per Agrippinam petens et Iuliacum, Francorum validissimos cuneos, in sexcentis velitibus (ut postea claruit,) vacua praesidiis loca vastantes, offendit; hac opportunitate in scelus audaciam erigente, quod Caesare in Alamannorum secessibus occupato, nulloque vetante, expleri se posse praedarum opimitate sunt arbitrati. Sed metu iam reversi exercitus, munimentis duobus, quae olim exinanita sunt, occupatis, se quoad fieri poterat, tuebantur.