Kitap 17
13.28
Ubi vero per licentiam scandens in maius, ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis, tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga, venimus in Pannonias, si placueritsi placuerit, Bentley; si placerit, suggested by Clark; placuit, V. numini sempiterno, labentia firmaturi; cunctisque paratis (ut nostis,) vere adulto egressi, arripuimus negotiorum maximas moles: primum ne struendo textis compagibus ponti, telorum officeret multitudo multitude , quo opera levi perfecto, visis terris hostilibus et calcatis, obstinatis ad mortem animis conatos resistere Sarmatas, absque nostrorum dispendio stravimus, parique petulantia ruentes in agmina nobilium legionum, Quados Sarmatis adiumenta ferentes attrivimus. Qui post aerumnosa dispendia, inter discursus et repugnandi minaces anhelitus, quid nostra valeat virtus experti, manus ad dimicandum aptatas, armorum abiecto munimine, pone terga vinxerunt, restareque solam salutem contemplantes in precibus, affusi sunt vestigiis Augusti clementis, cuius proelia saepe compererant exitus habuisse felices.
13.29
His sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque pluribus, alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum palustrium.