Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 17

11.5 Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam, pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus, fatali decesserat sorte, cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas, nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.
12.1 Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium, indicabant nuntii graves et crebri, permixtos Sarmatas et Quados, vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes, Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.
12.2 Quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti, hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae; equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati, raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores.
12.3 Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris, trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio integretur alterno.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi