Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 17

11.3 Ut Cimonem Miltiadis filium, insimulatum incesti,incesti, added by Lind.; lac. before saepe, Gardt.; intemperantiae, Val. qui saepe ante etante qui prope, BG; saepe ante et V (no lac.). prope Eurymedonta Pamphylium flumen Persarum populum delevit innumerum, coegitque gentem insolentia semper elatam obsecrare suppliciter pacem; Aemilianum itidem Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius impetrabili vigilantia, obstinatae in perniciem Romae, duae potentissimae sunt urbes excisae.
11.4 Nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui, multa scrutantes, cum nihil unde vituperari deberet, inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et irrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:colligatum gestabat (habebat, Novák), Her., cf. Val. Max. vi. 2, 7; collibatanz, V. quorum alterum factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum asserebant; nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido, quam partem corporis redimiret regiae maiestatis insigni; eum virum, quo nec fortior nec autem cautiornec autem cautior, Walter; nec cautior, WBG; nec amantior, Haupt; ne cautautior, V. quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi