Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 17

10.3 Inter has tamen moras, Alamannorum rex Suomarius ultro cum suis improvisus occurrit, ferox ante saeviensque in damna Romana, sed tum lucrum existimans insperatum, si propria retinere permitteretur. Et quia vultus incessusque supplicem indicabat, susceptus bonoque animo esse iussus et placido, nihil arbitrio suo relinquens, pacem genibus curvatis oravit.
10.4 Et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros, et quotiens sit necesse, militibus alimenta praeberet, susceptorum vilium more securitates accipiens pro illatis: quas si non ostendisset in tempore, sciret se rursus eadem flagitandum.eadem flagitandum, Pet., Niemeyer; ea defatigandum, V.
10.5 Quod ita recte dispositum est, impraepedite completo, Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus, et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria, comprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter, adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum.
10.6 Hoc progresso secutus exercitus, celsarum arborum obsistente concaede, ire protinus vetabatur. Verum per circuitus longos et flexuosos ubiflexuosos ubi, Her.; flexu dissos, V. ventum est tandem ad loca, ira quisque percitus armorum urebat agros etet, before pecora, Her., Clark; before ira, V. peoora diripiebat et homines hominess , resistentesque sine ulla parsimonia contruncabant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi