Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 17

8.4 Dictoque citius secutus profectos, Severo duce misso per ripam, subito cunctos aggressus, tamquam fulminis turbo perculsit, iamque precantes potius quam resistentes, in opportunam clementiae partem effectu victoriae flexo, dedentes se cum opibus liberisque suscepit.
8.5 Chamavos itidem ausos similia adortus, eadem celeritate partim cecidit, partim acriter repugnantes, vivosque captos, compegit in vincula, alios praecipiti fuga repedantesrepedantes, Bentley; trepidantes, V. ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit innocuos; quorum legatis paulo postea missis precatum consultumque rebus suis, humi prostratis sub obtutibus eius, pacem hoc tribuit pacto, ut ad sua redirent incolumes.
9.1 Cunctis igitur ex voto currentibus, studio pervigili properans, modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis imposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica, reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata, procinctu paulisper omisso.
9.2 Atqueatque, BG; utque, V; utque id, Novák, Pet. ut consilium prudens celeritas faceret tutum, ex annona decem dierum et septem, quam in in, E2G; ad, A; V omits. expeditionem pergens vehebat cervicibus miles, portionem subtractam in eisdem condidit castris, sperans ex Chamavorum segetibus id suppleri posse quod ablatum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi