Kitap 17
7.13
Fiunt autem terrarum motus modis quattuor: aut enim brasmatiae sunt, qui humum more aestus imitusaestus imitus, Her., Clark; imitus, Haupt; itus, V1; itus molestus, V2. suscitantes, sursum propellunt immanissimas moles, ut in Asia Delos emersit, et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia, prioribus saeculis dictitata, aureo quondam imbri perfusa, et Eleusin in Boeotia, et apud Tyrrenos Vulcanus, insulaeque plures; aut climatiae qui limes ruentes atqueatque, suggested by Clark, c.c.; et, V. obliqui, urbes aedificia montesque complanant; aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito voratrinis, terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari, Europaeo orbe spatiosior insula, et in Crisaeo sinu Helice et Bura, et in Ciminia Italiae parte, oppidum Saccumum, ad Erebi profundos hiatus abactae, aeternis tenebris occultantur.
7.14
Inter haec tria genera terrae motuum, mycematiae sonitu audiuntur minaci, cum dissolutis elementa compagibus, ultro assiliunt, vel relabuntur considentibus terris. Tune enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus, fragores fremitusque terrenos. Sed hinc ad exorsa.