Kitap 17
5.2
Ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus, latius semet extentans, pacis amplectitur nomen, et condiciones proposuit graves, missoque cum muneribus Narseo quodam legato, litteras ad Constantium dedit nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum:
5.3
“Rex regum Sapor, particeps siderum, frater Solis et Lunae, Constantio Caesari fratri meo salutem plurimam dico.
5.3
Gaudeo tandemque mihi placet, ad optimam viam te revertisse, et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium, rebus ipsis expertum pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.
5.4
Quia igitur veritatis ratio soluta esse debet et libera, et celsiores fortunas idem loqui decet atque sentire, propositum meum in pauca conferam reminiscens, haec quae dicturus sum me saepius replicasse.
5.5
Ad usque Strymona flumen et Macedonicos fines tenuisse maiores imperiumimperium, added by Clark c.c.; V omits. meos, antiquitates antiqnitates quoque vestrae testantur; haec me convenit flagitare (ne sit arrogans quod affirmo) splendore virtutumque insignium serie, vetustis regibus antistantem. Sed ubique mihi cordi est recta ratio,recta ratio, Erfurdt; moderatio or ratio, Val.; recordatio, V. cui coalitus ab adulescentia prima, nihil umquam paenitendum admisi.