Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 17

4.12 Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant, quod cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab Heliopolitana Heliupolitana civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo Maximo alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum, difficultate magnitudinis territus, nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus, fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat.
4.13 Verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis, nihilque committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia. Quo convecto per alveum Nili, proiectoque Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est, sub trecentis remigibus agitanda.
4.14 Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatusemeatuss, G, Clark; emneatu, V. sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum. Unde chamulcis impositus, tractusque lenius per Ostiensem portam piscinamque publicam, Circo illatus est Maximo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi