Kitap 17
4.7
Est autem obeliscus asperrimus lapis, in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens paulatim, specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.
4.8
Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.
4.9
Volucrum enim ferarumque etiam alieni mundi genera multa sculpentes, utut before ad, Clark; after aetates, Val.; uti, Gronov; V omits. ad aevi quoque sequentis aetates, impetratorum vulgatius perveniret memoria, promissa vel soluta regum vota monstrabant.
4.10
Non enim ut nunc litterarum numerus praestitutus et facilis exprimit, quicquid humana mens concipere potest, ita prisci quoque scriptitarunt Aegyptii, sed singulae litterae singulis nominibus serviebant et verbis; non numquam significabant integros sensus.
4.11
Cuius rei scientiamscientiam, Eyssen.; scientia in, V. his interim duobus exemplis monstrari sufficiet:duobus exemplis monstrari sufficiet, Novák (d.e. expediam, Schneider); lac. indicated by Clark; exemplum without lac., V. per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri, rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis, indicant regem, moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his rerum insignibusrerum insignibus, Novák; signibus (signis, V3), V. ostendentes. Et similia plurima.