Kitap 16
4.2
Clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata, ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante substridens, cum erumpere saepe conatus, paucitate praesentis manus impediretur. Post tricesimum denique diem, abiere barbari tristes, inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.
4.3
Etet, V (Pet. defends); set, Clark; at, Lind. (quod indignitati rerum est assignandum) periclitanti Caesari distulit suppetias ferre Marcellus, magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si civitas absque principe vexaretur, opposita multitudine malis obsidionalibus expediri deberet.
4.4
Hoc metu solutus, efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis, ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae, saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.
4.5
Verum hoc quoque diligentia curate pervigili, affusa laetiore spe prosperorum, sublate animo ad exsequanda plurima consurgebat.
5.1
Primum igitur factuque difficile, temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.