Kitap 16
12.58
Dum haec ita aguntur,ita aguntur, Novák, cf. xvii. 11, 5, etc. (aguntur added by AG; V omits). rex Chonodomarius reperta copia discedendi, lapsus per funerum strues, cum satellitibus paucis, celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana, fixit intrepidus, ut escensis navigiis, dudum paratis ad casus ancipites, in secretisin secretis, V; in deleted by Her. secessibus sese, added by Val. before secessibus; transposed by Novák; V omits. amendaret.amendaret, Val.; se mandaret, Mommsen; emendaret, V.
12.59
Et quia non nisi Rheno transito ad territoria sua poterat pervenire, vultum ne agnosceretur operiens, sensim retulit pedem. Cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est evolutus, et confestim licet obeso corpore gravior, ad subsidium vicini collis evasit, quem agnitum (nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus), statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum, cautius obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas.
12.60
Quibus visis, compulsus ad ultimos metus, ultro se dediditdedidit, Bentley; dedit, V. solus egressus, comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos.