Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 16

2.8 Et paulisper moratus, dum fatigato consulit militi, civitatem Remos, nihil prolatandum existimans, petit, ubi in unum congregatum exercitum vehentem unius mensis cibariamensis cibaria, added by Val., unius by Novák (in lac. 18 letters). iusserat operiri praesentiam suam; cui praesidebat Ursicini successor Marcellus, et ipse Ursicinus, ad usque expeditionis finem agere praeceptus eisdem in locis.
2.9 Post variatas itaque sententias plures, cum placuisset per Decem pagos Alamannam aggredi plebem densatis agminibus, tendebat illuc solito alacrior miles.
2.10 Et quia dies umectus et decolor, vel contiguum eripiebat aspectum, iuvante locorum gnaritate hostes tramite obliquo discurso, post Caesaris terga legiones duas arma cogentes adorti, paene delessent, ni subito concitus clamor sociorum auxilia coegisset.
2.11 Hinc et deinde nec itinera nec flumina transire posse sine insidiis putans, erat providus et cunctator, quod quod, G; V omits. praecipuum bonum in magnis ductoribus, opem ferre solet exercitibus et salutem.
2.12 Audiens itaque Argentoratum, Brotomagum, Tabernas, Salisonem, Nemetas et Vangionas et Mogontiacum civitates barbaros possidentes, territoria earum habitare (nam ipsa oppida ut circumdata retiis busta declinant) primam omnium Brotomagum occupavit, eique iam adventanti Germanorum manusG. manus p., W2 G; G. pug. nam (without lac.), V. pugnam intentans occurrit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi