Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 16

12.30 Advenit—o socii—iustum pugnandi iam tempus, olim exoptatum mihi vobiscum, quod antehac arcessentes, arma inquietisinquietis, V, Damsté, cf. xvii. 1, 13; inrequietis, Kellerbauer (cf. § 33), Clark. motibus poscebatis.
12.31 Item cum ad alios postsignanos, in acie locatos extrema, venisset, En inquit commilitones, diu speratus praesto est dies, compellens nos omnes, elutis pristinis maculis, Romanae maiestati reddere proprium decus. Hi sunt barbari quos rabies et immodicus furor ad perniciem rerum suarum coegit occurrere, nostris viribus opprimendos.
12.32 Alios itidem bellandi usu diutino callentes, aptius ordinans, his exhortationibus adiuvabat: Exsurgamus—viri fortes—propulsemuspropulsemus, Her.; propellamus, BG; propelemus, V, def. by Pighi. fortitudine congrua illisa nostris partibus probra, quae contemplans Caesaris nomen cunctando suscepi.
12.33 Quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes, rupturosque imperium irrequietis motibus praevideret, Quaeso inquit ne hostes vertendos in fugam sequentes avidius, futurae victoriae gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat. Nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cauta.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi