Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 16

12.22 Norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum, frena retinentem et scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humiliter etet, added by Clark; V omits. occulte reptantem, latere forato iumenti, incautum rectorem praecipitem agere, levi negotio trucidandum.
12.23 Hoc itaque disposito, dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris. Ductabant autem populos omnes pugnaces et saevos Chonodomarius et Serapio, potestate excelsiores ante alios reges.
12.24 Et Chonodomarius quidem nefarius turbinisturbinis, Her.; belli, AG; boni, V. totius incentor, cuius vertici flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum, audax et fidens ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur, immanis, equo spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae vastitatis, armorumque nitore conspicuus ante alios,ante alios, Mommsen (with conspicuus, Her.). et strenuuset strenuus, transposed by Clark, et deleted by Her.; antea strenuus et miles, V. miles et utilis praeter ceteros ductor.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi