Kitap 16
12.15
Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.
12.16
Sed nullus mutatam rationem temporis advertebat, quod tune tripertito exitio premebantur, imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum. Postea vero pace data discesserat imperator, et sedata iurgiorum materia, vicinae gentes iam concordabant, et turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius.
12.17
Alio itidem modo res est aggravata Romana, ex negotio tali. Regii duo fratres vinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetraverant a Constantio, nec tumultuare nec commoveri sunt ausi. Sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat, fideique firmioris, per insidias interempto, omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs (ipso invito,ipso inuito, Clark, c.c.; ipso repugnante, Haupt; lac. 12 letters at end of line, V. ut asserebat) agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.