Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 16

10.10 Nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo munito, rectam aciem luminum tendens, nec dextra vultum nec laeva flectebat etet, added by Clark; V omits; asyndeton def. Heilmann. (tamquam figmentum hominis) necnec, Clark; nam, V; non, AG. cum rota concuteret nutans, nec spuens, aut os aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam.
10.11 Quae licet affectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore vita, patientiae non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae.
10.12 Quod autem per omne tempus imperil, nec in consessum vehiculi quemquam suscepit, nec in trabea socium privatum asscivit, ut fecere principes consecrati, et similia multa elatus in arduum supercilium, tamquam leges aequissimas observavit, praetereo, memor ea me rettulisse cum incidissent.
10.13 Proinde Romam ingressus imperil virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstipuit, perque omne latus quo se oculi contulissent, miraculorum densitate praestrictus, allocutus nobilitatem in curia, populumque ee, Val.; pro, BG; V omits. tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur, nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi