Kitap 16
8.8
Tune illud apud Aquitanos evenit, quod latior fama vulgarat. Veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium purpureospurpureos, Giinther; per duos, V. clavos ita latissimos, ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus, structuram omnem ut amictus adornaverat principalis; quae res patrimonium dives evertit.
8.9
Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam itidem invitatus, cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu vincamus, verbum sollemneuerbum, Her., sollemne, Lind.; perun (lac. 8 letters) lemne (lac. 11 letters), V. interpretatum atrociter delevit nobilem domum.
8.10
Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius impendio timidus et de vita sollicitus,et sollicitus, Novák in lac. of 18 letters. semper se ferro petiferro peti, Novák; feriri, EBG; ferri, V. sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem vitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat, eosdemque compaginabat, lucis initio processurus.