Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 16

5.15 Denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne per indulgentias (quas appellant) tributariae rei concederet reliqua. Norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique, pauperes inter ipsa indictorumindictorum, Pithoeus; indictionum, Seeck; dictorum, V. exordia solvere universa sine laxamento compelli.
5.16 Inter has tamen regendi moderandique vias, bonis principibus aemulandas, barbarica rabies exarserat rursus inrursus in, added by Heraeus; in, by BG; e.m. without lac., V def. by Löfstedt. maius.
5.17 Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
6.1 Haec per eum annum spe dubia eventu tamen secundo per Gallias agebantur. In comitatu vero Augusti, circumlatrabat Arbetionem invidia, velut summa mox adepturum, decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens immania, comes Verissimus nomine, arguens coram, quod a gregario ad magnum militiae culmen evectus, hoc quoque non contentus (ut parvo) locum appeteret principalem.
6.2 Sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico scutariorum, quem nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae provectum, retulimus accusasse Adelphium, urbi praefectum, ut altiora coeptantem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi