Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 16

1.1 Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante, Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus, urgente genuino vigore, pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset fortunafortuna, added by Wagner. flatu tandem secundo.
1.2 Quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii (si suffecerint) commoturus.
1.3 Quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit, documentis evidentibus fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.
1.4 Videtur enim lex quaedam vitae melioris hunc invenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum. Namque incrementis velocibus ita domi forisque colluxit, ut prudentia Vespasiani filius Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indigine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.
1 / 49 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi