Kitap 15
10.11
Consulens tamen rei communi, Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret. Quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis, per Tricasinos et oram Vocontiorum extremam, ad saltus Tricorios venit. Indeque exorsus, aliud iter antehac insuperabile fecit; excisaque rupe in immensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso dissolvit, per Druentiam flumen, gurgitibus vagis intutum, regiones occupavit Etruscas. Hactenus super Alpibus. Nunc ad restantia veniamus.
11.1
Temporibus priscis, cum laterent hae partes ut barbarae, tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae, et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.
11.2
Et Gallos quidem (qui Celtae sunt) ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus, postque oppida multa transcursa, in oceano delitescens.
11.3
Belgis vero eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae; qui fluentes per Lugdunensem, post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam nomine amine , consociati, meantesque protinus prope astra Constantia funduntur in mare.
11.4
Horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi, ea propter quod ab humaniore cultu longe discreti, nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis.