Kitap 15
2.7
Indeque ad Iulianum lulianum , recens perductum, calumniarum vertitur machina, memorabilem postea principem, gemino crimine, ut iniquitas aestimabat, implicitum: quod a Macelli fundo, in Cappadocia posito, ad Asiam demigrarat, liberalium desiderio doctrinarum, etet, added by G; V omits. per Constantinopolim transeuntem viderat fratrem.
2.8
Qui cum obiecta dilueret, ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando assentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina, ductus ad Comum oppidum Mediolano vicinum, ibique paulisper moratus, procudendi ingenii causa (ut cupidine flagravit) ad Graeciam ire permissus est.
2.9
Nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae diceresdiceres, Her.; dispice, V. secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure, vel tamquam irrita diffluebant et vana. Sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum, eisdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes, absolutionem pretiis mercarentur immensis; tenues vero, quibus exiguae viresvires, EA; res, W2G; vere serant, V. erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte. Ideoque et veritas mendaciis velabatur, et valuere pro veris aliquotiens falsa.
2.10
Perductus est eisdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem, concitoremque interdum, ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.