Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 15

10.7 Huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum, manesque eius ratione gemina religiosereligiose, vulgo; religione, V. coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos, et asscitus in societatem rei Romanae, quietem genti praestitit sempiternam.
10.8 Et licet haec quam diximus viam media sit et compendiaria, magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diversis.
10.9 Et primam Thebaeus Hercules, ad Geryonem exstinguendum (ut relatum est) et Tauriscum lenius gradiens, prope maritimas composuit Alpes, hisquehisque, T, Val.; hique, V. GraiarumGraiarum, Val.; hacrum, V, Gardt. indidit nomen; Monoeci similiter arcem et portum ad perennem sui memoriam consecravit. Deinde emensis postea saeculis multis, hac ex causa sunt Alpes excogitatae Poeninae.
10.10 Superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio, Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis, iturus auxilio, in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta, Hannibalem sequi nequiens, triduo ante transito Rhodano, ad partes Italiae contendentem, navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo, degressurum montibus apud Genuam observabat, Liguriae oppidum, ut cum eo (si copiam fors dedisset) viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi