Kitap 15
10.4
Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore,tepore, Damsté; tempore, V. cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum, per diruptas utrimque angustias et lacunas, pruinarum congerie latebrosas, descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta; idque remedium ad arcendum exitium repertum est solum, quod pleraque vehicula vastis funibus illigata pone cohibente virorum vel boum bourn nisu valido vix gressu reptante, paulo tutius devolvuntur. Et haec (ut diximus) anni verno contingunt.
10.5
Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit; et patulae valles per spatia plana glacie perfidae vorant non numquam transeuntes. Ob quae locorum callidi eminentes ligneos stilos per cautiora loca defigunt, ut eorum series viatorem ducat innoxium; qui si nivibus operti latuerint, aut montanisaut montanis, W2, Bentley; montanisue, Kellerbauer; montanis, V. defluentibus rivis eversi, callescalles, Pet.; glacies, Bentley; gnaris, Haupt; graves, V. agrestibus praeviis difficile pervadunt.
10.6
A summitate autem huius Italici clivi, planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior, aegreque superabilis, ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit. Unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.