Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 15

7.6 Hoc administrante Leontio, Liberius Christianae legis antistes, a Constantio ad comitatum mitti praeceptus est, tamquam imperatoriis iussis et plurimorum sui consortium decretis obsistens, in re quam brevi textu percurram.
7.7 Athanasium episcopum eo tempore apud Alexandriam, ultra professionem altius se efferentem, scitarique conatum externa, ut prodidere rumores assidui, coetus in unum quaesitus eiusdem legis cultorumlegis cultorum, Kiessling; loci multorum, V. (synodus ut appellant) removit a sacramento quod optinebat.
7.8 Dicebatur enim fatidicarum sortium fidem, quaeve augurales portenderent alites, scientissime callens, aliquotiens praedixisse futura; super his intendebantur ei alia quoque, a proposito legis abhorrentia cui praesidebat.
7.9 Hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali, paria sentiens ceteris, iubente principe Liberius monitus, perseveranter renitebatur, nec visum hominem nec auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte scilicet recalcitrans imperatoris arbitrio.
7.10 Id enim ille Athanasio semper infestus, licet sciret impletum, tamen auctoritate quoque potiore aeternae urbis episcopi firmari desiderio nitebatur ardenti; quo non impetrato, Liberius aegre populi metu, qui eius amore flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit asportari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi