Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 15

5.37 Post quae ita completa, Constantius ut iam caelo contiguus, casibusque imperaturus humanis, magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes, ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem, quia blandiri nesciebat; et Dionysium intentasse poetae Philoxeno Phiioxeno mortem, cum eum recitantem proprios versus absurdos et inconcinnos, laudantibus cunctis, solus audiret immobilis.
5.38 Quae res perniciosa vitiorum est altrix. Ea demum enim laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum pateat locus.
6.1 Iamque post securitatem quaestiones agitabantur ex more, et vinculis catenisque plures ut noxii plectebantur. Exsurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus (ut praeceptum est) Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum, levi corpore fatigato, reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos. Verum contra quam speratum est contigit.
6.2 Memor enim somnii quo vetitus erat per quietem (ut ipse firmavit) pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus, nec nominavit nec prodidit aliquem, sed asserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit, non cupiditate sed necessitate compulsum, argumento evidenti demonstrans.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi