Kitap 15
5.29
Terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis, et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.
5.30
In hoc aestu mentis ancipiti, ad effectum tendens consilium occulta scrutabamur scrutabamus indagine, sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione colloquio, Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei etfidei et, G in lac. of 22 letters; two letters are erased at the end. ubertate mercedis ad momentum omne versabiles.
5.31
Firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios, obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensus solis ortu iam rutilo, subitus armatorum globus erupit, atque ut solet in dubiis rebus, audentior caesis custodibus, regia penetrata, SilvanumSiluanum, W2G; signorum, Mommsen (signiorium, B); signarum, V. extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem, densis gladiorum ictibus trucidarunt.
5.32
Ita dux haut exsilium meritorum hoc genere oppetit mortis, metu calumniarum, quibus factione iniquorum irretitus est absens, ut tueri possit salutem, ad praesidia progressus extrema.