Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 14

11.27 Hoc immaturo interitu, ipse quoque sui pertaesus, excessit e vita, aetatis nono anno atque vicensimo, cum quadriennio imperasset. Natus apud Tuscos in Massa Veternensi patre Constantio, Constantini fratre imperatoris, matreque Galla, sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt, et praefecturae.
11.28 Fuitfuit, in lac. of 5 letters, EDW2NA (defendo, cf. Suet., Aug. 79, 1, Tib. 68, 1, Calig. 68, 1); erat, Brakman (cf. xxv. 4, 22). autem forma conspicuus bona, decente filo corporis membrorumque recta compage, flavo capillo et molli, barba licet recens emergente lanugine tenera, ita tamen ut maturius auctoritas emineret; tantum a temperatis moribus Iuliani differens fratris, quantum inter Vespasiani filios fuit Domitianum et Titum.
11.29 Assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium, versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem, nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes. Cuius rei cum innumera sint exempla, pauca tactu summo transcurram.
11.30 Haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, et Dionysium, gentium quondam terrorem, Corinthi litterario ludo praefecit.
11.31 Haec Adramytenum Andriscum, in fullonio natum, ad Pseudophilippi nomen evexit, et Persei legitimum filium artem ferrariam ob quaerendum docuit victum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi