Kitap 14
11.25
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum, bonorumque praemiatrix, aliquotiens operatur Adrastia, (atque utinam semper!): quam vocabulo duplici etiam Nemesim appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam, ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.
11.26
Haec ut regina causarum, et arbitra rerum ac disceptatrix, urnam sortium temperat, accidentium vices alternans, voluntatumque nostrarum exorsa interdum alio quam quo contendebant exitu terminans, multiplices actus permutando convolvit. Eademque necessitatis insolubili retinaculo mortalitatis vinciens fastus, tumentes in cassum, et incrementorum detrimentorumque momenta versabilis libransversabilis librans, E. Meurig Davies; uersabis, V1; uersabilis, V2. (ut novit), nunc erectas eminentiumeminentium, Fletcher, C.Q. 1930, p. 193; tumentium, Gunther; mentium, V. cervices opprimit et enervat, nunc bonos ab imo suscitans ad bene vivendum extollit. Pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut adesse velocitate volucri cunctis crunctis existimetur, et praetendere gubernaculum dedit, eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens omnia non ignoretur.