Kitap 14
11.10
Quibus subserebat non adeo vetus exemplum, quod Diocletiano et eius collegae, ut apparitores Caesares non resides sed ultro citroque discurrentes, obtemperabant, et in Syria Augusti vehiculum irascentis, per spatium mille passuum fere pedes antegressus est Galerius purpuratus.
11.11
Advenit post multos Scudilo scutariorum tribunus, velamento subagrestis ingenii, persuasionis opifex callidus. Qui eum adulabili sermone periuriisperiuriis, Clark; periis, V (seriis, V3 EBG). admixto, solus omnium proficisci pellexit, vultu assimulato saepius replicando, quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid siquid, Kiessling; quid, V. per imprudentiam gestum est, remissurus, ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis assciscet,adsciscet, C. F. W. Müller; adscisco et, V; adscitum ut, G; adscitum et, B. futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.
11.12
Utque solent manum iniectantibus fatis, hebetari sensus hominum et obtundi, his illecebris ad meliorum expectationem erectus, egressusque Antiochia numine laevo ductante, prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam; et ingressus Constantinopolim, tamquam in rebus prosperis et securis, editis equestribus ludis, capiti Thoraciscapiti Thoracis, T2; capita ethoracia, V. aurigae coronam imposuit, ut victoris.