Kitap 14
11.6
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur. Quae licet ambigeret, metuens saepe cruentum, spe tamen quod eum lenire poteritpoterit, Kellerbauer; poterat, V. ut germanum, profecta, cum Bithyniam introisset, in statione quae Caenos Gallicanos appellatur, absumpta est vi febrium repentina. Cuius post obitum maritus contemplans contenplans cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione quid moliretur haerebat.
11.7
Inter res enim impeditas et turbidas, ad hoc unum mentem sollicitam dirigebat, quod Constantius cuncta ad suam sententiam conferens, nec satisfactionem suscipiet aliquam, nec erratis ignoscet, sed ut erat in propinquitatis perniciem inclinatior, laqueos ei latenter obtendens, si cepisset incautum, morte multaret.
11.8
Eo necessitatis adductus, ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset, clamclam, Her.; quam, V. affectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant.
11.9
Inter has curarum moles immensas, imperatoris scripta suscipiebat assidua, monentis orantisque ut ad se veniret, et mente monstrantis obliqua, rem publicam nec posse dividi nec debere, sed pro viribus quemque ei ferre suppetias fluctuanti, nimirum Galliarum indicans vastitatem.