Kitap 14
10.2
Dumque ibi diu moratur, commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim (ut supra retulimus) populariumpopularium, Pet.; populari ui, Mommsen; populari ut, V. quondam turbela discerpti. Quo verissime referente quae Gallus egerat coniuxque,coniuxque, Heraeus; damnis, BG; domus quae, V (quae del. V3). super praeteritis maerens, et futurorum timore suspensus, angorem animi quam diu potuit emendabat amendabat .amendabat, Bentley, Clark; emendabat, V.
10.3
Miles tamen interea omnis apud Cabillona Cabyllona collectus, morarum impatiens saeviebat, hoc irritatior, quod nec subsidia vivendi suppeterent, alimentis nondum ex usu translatis.
10.4
Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio, ad discrimen trusus est ultimum. Ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret, atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.