Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 14

9.7 Post haec indumentum regale quaerebatur, et ministris fucandae purpurae tortis, confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus est (ut appellant Christiani) diaconus; cuius prolatae litterae scriptae Graeco sermone, ad Tyrii textrini praepositum, celerari speciem perurgebant, quam autem non indicabant; denique etiam idem ad usque discrimen vitae vexatus, nihil fateri compulsus est.
9.8 Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
9.9 Post quorum necem nihilo lenius ferociens Gallus, ut leo cadaveribus pastus, multa huius modi scrutabatur. Quae singula narrare non refert, ne professionis modum (quod sane vitandumsane uitandum, Cornelissen, Traube; saevitatum, V. est) excedamus.
10.1 Haec dum oriens diudiu, V; dira, Damsté. perferret, caeli reserato tepore, Constantius consulatu suo septies et Caesaris iterum, egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus terrae Gallorum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi