Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 14

9.1 Inter has ruinarum varietates, a Nisibi quam tuebatur accitus Ursicinus,Ursicinus, E2, Val.; V omits. cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis criminacrimina, W2DE, Clark (c. iam, W2DE); lese (lac. of 2 letters) mina, V. cogebatur, abnuens et reclamans, adllatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor, sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu sui discriminis. anxius, cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi consociatos coIsociatos , ex eisdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur occultis Constantium litteris edocebat, implorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.
9.2 Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem, sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et implacabilem, et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
9.3 Proinde die funestis interrogationibus praestituto, imaginarius iudex equitum resedit magister, adhibitis allis, iam quae essent agenda praedoctis, et assistebant hinc inde notarii, quid quaesitum esset quidve responsum, cursim ad Caesarem perferentes; cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis oraora, Novak, Her. (cf. Aen. iii. 425); aura, V. subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere complures.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi