Kitap 14
8.11
Ultima Syriarum est Palaestina, per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis, et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem, sed sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas: Caesaream, quam ad honorem Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim, itidemque Ascalonem Gazam, aevo superiore exstructas.
8.12
In his tractibus navigerum nusquam visitur flumen, et in locis plurimis aquae suapte natura calentes emergunt, ad usus aptae multiplicium medellarum. Verum has quoque regiones pari sorte Pompeius Iudaeis Iudeis domitis et Hierosolymis captis, in provinciaeprovinciae, Val.; provincias, V. speciem delata iuris dictione formavit.
8.13
Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua, opima varietate commerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium vicinarum excursus, sollicitudo pervigil veterum per opportunos saltus erexit et cautos. Haec quoque civitates habet inter oppida quaedam ingentes, Bostram et Gerasam atque Philadelphiam, murorum firmitate cautissimas. Hanc provinciae imposito nomine, rectoreque adtributo, obtemperare legibus nostris Traianus compulit imperator, incolarum tumore saepe contunso, cum glorioso Marte Mediam urgeret et Parthos.