Kitap 14
7.19
Eisdem diebus Apollinaris Domitiani gener paulo ante agens palatii Caesaris curam, ad Mesopotamiam missus a socero, per militares numeros immodice scrutabatur, an quaedam altiora meditantis iam Galli secreta susceperint scripta; qui compertis Antiochiae gestis, per minorem Armeniam lapsus, Constantinopolim petit, exindeque perper, added by E2 BG (B omits que); V omits. protectores retractus, artissime tenebatur.
7.20
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. Ideoque rector provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est, aliique congregati sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus urgebantur.